monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 91 > bnf8672.52 > habCod.Guelf.81Weiss..22 > bkeCod.16.213v > sectio 16 > sectio > uwbM.p.th.f.12.72 > bkeCod.16.42r > bsbClm14056.3 > csg51.265 > bsbClm23610.46 > sectio 119 > csg899.45 > sectio 114 > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 122
Atque hac et illac se diffundit ut nubes diffluere solet; quoniam praecedit iustos ut sibi provideant ne cadant, subsequens peccatores ut poeniteant et resurgant, omnibus ipsam quaerentibus coelesti dono se manifestans, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se reddat; quia in miseriis et plangentibus cordibus fidelium, aliquando multa fructuositate exuberat, aliquando etiam in flagitiosis et duris mentibus peccatorum se contrahens, propter ariditatem illorum.